BYRRUS vel BURRUS

BYRRUS vel BURRUS
BYRRUS vel BURRUS
veterib. Latinis, idem qui Graecis πυῤῥὸς, aliter russus seu rufus, quô nomine Latini appellant id omne, quod vel rubrum est, vel flavum, vel croceum aut luteum, coccineum et purpureum; sicuti Graeci sub nomine πυῤῥὸς plerumque etiam comprehendunt, et ξανθὸν et φοινικοῦν et μούλινον. Qui color cum in lacernis frequens esset, factum inde, ut primo πυῤῥὸς χιτὼν, dein πυῤῥὸς absolute, sicque tandem Latinis byrrus dicere???ur; subintellectô vel sagô vel mantô, vel cucullô, vel habitu. Vulgarium videl. lacernae hôc colore plerumque erant, idque in Gallia inprimis. Martialis, l. 14. Epigr. 129.
--- --- Vestitur Gallia rufis
Et placet hic pverts militibusque color.
Lacernae quoque hovestiorum et delicatiorum rubri coloris, ut plurimum, sed coccineae aut purpureae. Vopiscus in Carino c. 20. tres enumerat byrrorum species e diversis locis venientium, quos et olim in fama fuille et byrrô colote tinctos constat: Canusinum byrrum, ex lana Canusina factum, quae rutili velleris erat, sine dubio etiam et ipsum rutilum seu rufum; meminit tamen Martialis fuscarum Canusinarum et fuscis Romanos magis vestiri, Gallos rifis, notissimô Epigrammate restatur: Byrrum Atrebaticum, eiusdem ferme coloris cum Canusinis, h. e. byrrei; xerampelinum vocat Suidas, h. e. mulso turbato similem, quem inter coccinum et muricem medium esse scribit vetus Interpres Iuvenalis: Byrrum tandem Africanum ex lanis Africanis textum, quae Baeticis quoad colorem similes etc. Vide quoque in voce Birrum. Sed et burrus quoque pro hispido et villoso Latinis: quod ut diversae significationis, sic et originationis, a voce burrus, quae rufum denotat. Burrus est ὁ πυῤῥὸς, qui rufus: at ὁ βεῤῥὸς, qui hispidus. Hinc burra vestis villosa et hispida. Vetus Epigr.
Nobilis horribili iungatur purpura burrae:
i. e. vesti villosae ac hirtae etc. Vide Salmas. ad Historiam Aug. passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”